Vulgata Latina

Jeremiæ 4:8-20 Vulgata Latina (VULG)

8.  Super hoc accingite vos ciliciis ;plangite, et ululate :quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.

9.  Et erit in die illa, dicit Dominus :peribit cor regis, et cor principum,et obstupescent sacerdotes,et prophetæ consternabuntur.

10.  Et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus,ergone decepisti populum istum et Jerusalem,dicens : Pax erit vobis :et ecce pervenit gladius usque ad animam ?

11.  In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem :Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei,non ad ventilandum et ad purgandum.

12.  Spiritus plenus ex his veniet mihi,et nunc ego loquar judicia mea cum eis.

13.  Ecce quasi nubes ascendet,et quasi tempestas currus ejus :velociores aquilis equi illius.Væ nobis, quoniam vastati sumus.

14.  Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias :usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ ?

15.  Vox enim annuntiantis a Dan,et notum facientis idolum de monte Ephraim.

16.  Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalemcustodes venire de terra longinqua,et dare super civitates Juda vocem suam :

17.  quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro,quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.

18.  Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi :ista malitia tua, quia amara,quia tetigit cor tuum.

19.  Ventrem meum, ventrem meum doleo ;sensus cordis mei turbati sunt in me.Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea,clamorem prælii.

20.  Contritio super contritionem vocata est,et vastata est omnis terra :repente vastata sunt tabernacula mea ;subito pelles meæ.