Vulgata Latina

Jeremiæ 38:23-28 Vulgata Latina (VULG)

23.  Et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldæos : et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.

24.  Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam : Nullus sciat verba hæc, et non morieris.

25.  Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi : Indica nobis quid locutus sis cum rege : ne celes nos, et non te interficiemus : et quid locutus est tecum rex :

26.  dices ad eos : Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer.

27.  Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex : et cessaverunt ab eo : nihil enim fuerat auditum.

28.  Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem : et factum est ut caperetur Jerusalem.