Vulgata Latina

Jeremiæ 38:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemiæ, et Phassur filius Melchiæ, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens :

2.  Hæc dicit Dominus : Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste : qui autem profugerit ad Chaldæos, vivet, et erit anima ejus sospes et vivens.

3.  Hæc dicit Dominus : Tradendo tradetur civitas hæc in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam.

4.  Et dixerunt principes regi : Rogamus ut occidatur homo iste : de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc : siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum.

5.  Et dixit rex Sedecias : Ecce ipse in manibus vestris est : nec enim fas est regem vobis quidquam negare.

6.  Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris : et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum : descendit itaque Jeremias in cœnum.