Vulgata Latina

Jeremiæ 30:6-11 Vulgata Latina (VULG)

6.  Interrogate, et videte si generat masculus :quare ergo vidi omnis viri manumsuper lumbum suum, quasi parturientis,et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?

7.  Væ ! quia magna dies illa,nec est similis ejus :tempusque tribulationis est Jacob,et ex ipso salvabitur.

8.  Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :conteram jugum ejus de collo tuo,et vincula ejus dirumpam,et non dominabuntur ei amplius alieni :

9.  sed servient Domino Deo suo,et David regi suo,quem suscitabo eis.

10.  Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,neque paveas, Israël :quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,et semen tuum de terra captivitatis eorum :et revertetur Jacob, et quiescet,et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :

11.  quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.Faciam enim consummationem in cunctis gentibusin quibus dispersi te :te autem non faciam in consummationem :sed castigabo te in judicio,ut non videaris tibi innoxius.