Vulgata Latina

Jeremiæ 30:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :

2.  Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.

3.  Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

4.  Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :

5.  Quoniam hæc dicit Dominus :Vocem terroris audivimus :formido, et non est pax.

6.  Interrogate, et videte si generat masculus :quare ergo vidi omnis viri manumsuper lumbum suum, quasi parturientis,et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?

7.  Væ ! quia magna dies illa,nec est similis ejus :tempusque tribulationis est Jacob,et ex ipso salvabitur.