1. Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
2. Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.
3. Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
4. Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :
5. Quoniam hæc dicit Dominus :Vocem terroris audivimus :formido, et non est pax.
6. Interrogate, et videte si generat masculus :quare ergo vidi omnis viri manumsuper lumbum suum, quasi parturientis,et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?