Vulgata Latina

Jeremiæ 30:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :

2.  Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.

3.  Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

4.  Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :

5.  Quoniam hæc dicit Dominus :Vocem terroris audivimus :formido, et non est pax.

6.  Interrogate, et videte si generat masculus :quare ergo vidi omnis viri manumsuper lumbum suum, quasi parturientis,et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?

7.  Væ ! quia magna dies illa,nec est similis ejus :tempusque tribulationis est Jacob,et ex ipso salvabitur.

8.  Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :conteram jugum ejus de collo tuo,et vincula ejus dirumpam,et non dominabuntur ei amplius alieni :

9.  sed servient Domino Deo suo,et David regi suo,quem suscitabo eis.

10.  Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,neque paveas, Israël :quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,et semen tuum de terra captivitatis eorum :et revertetur Jacob, et quiescet,et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :

11.  quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.Faciam enim consummationem in cunctis gentibusin quibus dispersi te :te autem non faciam in consummationem :sed castigabo te in judicio,ut non videaris tibi innoxius.

12.  Quia hæc dicit Dominus :Insanabilis fractura tua ;pessima plaga tua :

13.  non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :curationum utilitas non est tibi.