Vulgata Latina

Jeremiæ 29:27-32 Vulgata Latina (VULG)

27.  et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis ?

28.  Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est : ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructus eorum.

29.  Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ.

30.  Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

31.  Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten : Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,

32.  idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus : non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.