Vulgata Latina

Jeremiæ 24:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ostendit mihi Dominus : et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.

2.  Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.

3.  Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ.

4.  Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

5.  Hæc dicit Dominus Deus Israël :Sicut ficus hæ bonæ,sic cognoscam transmigrationem Juda,quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.