Vulgata Latina

Jeremiæ 23:6-22 Vulgata Latina (VULG)

6.  In diebus illis salvabitur Juda,et Israël habitabit confidenter :et hoc est nomen quod vocabunt eum :Dominus justus noster.

7.  Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus,et non dicent ultra : Vivit Dominus,qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,

8.  sed : Vivit Dominus,qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis,et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc,et habitabunt in terra sua.

9.  Ad prophetas : Contritum est cor meum in medio mei ;contremuerunt omnia ossa mea :factus sum quasi vir ebrius,et quasi homo madidus a vino,a facie Domini,et a facie verborum sanctorum ejus.

10.  Quia adulteris repleta est terra,quia a facie maledictionis luxit terra,arefacta sunt arva deserti :factus est cursus eorum malus,et fortitudo eorum dissimilis.

11.  Propheta namque et sacerdos polluti sunt,et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.

12.  Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris :impellentur enim, et corruent in ea :afferam enim super eos mala,annum visitationis eorum, ait Dominus.

13.  Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem :prophetabant in Baal,et decipiebant populum meum Israël.

14.  Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium,et iter mendacii :et confortaverunt manus pessimorum,ut non converteretur unusquisque a malitia sua :facti sunt mihi omnes ut Sodoma,et habitatores ejus quasi Gomorrha.

15.  Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas :Ecce ego cibabo eos absinthio,et potabo eos felle :a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutiosuper omnem terram.

16.  Hæc dicit Dominus exercituum :Nolite audire verba prophetarumqui prophetant vobis, et decipiunt vos :visionem cordis sui loquuntur,non de ore Domini.

17.  Dicunt his qui blasphemant me :Locutus est Dominus : Pax erit vobis :et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt :Non veniet super vos malum.

18.  Quis enim affuit in consilio Domini,et vidit, et audivit sermonem ejus ?quis consideravit verbum illius, et audivit ?

19.  Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur,et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.

20.  Non revertetur furor Domini,usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui :in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.

21.  Non mittebam prophetas,et ipsi currebant :non loquebar ad eos,et ipsi prophetabant.

22.  Si stetissent in consilio meo,et nota fecissent verba mea populo meo,avertissem utique eos a via sua mala,et a cogitationibus suis pessimis.