Vulgata Latina

Jeremiæ 23:29-35 Vulgata Latina (VULG)

29.  Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus,et quasi malleus conterens petram ?

30.  Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus,qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.

31.  Ecce ego ad prophetas, ait Dominus,qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus.

32.  Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus,qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meumin mendacio suo et in miraculis suis,cum ego non misissem eos, nec mandassem eis :qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.

33.  Si igitur interrogaverit te populus iste,vel propheta, aut sacerdos, dicens :Quod est onus Domini ?dices ad eos : Vos estis onus :projiciam quippe vos, dicit Dominus.

34.  Et propheta, et sacerdos, et populusqui dicit : Onus Domini :visitabo super virum illum et super domum ejus.

35.  Hæc dicetis unusquisque ad proximum,et ad fratrem suum :Quid respondit Dominus ?et quid locutus est Dominus ?