Vulgata Latina

Jeremiæ 2:8-20 Vulgata Latina (VULG)

8.  Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ?et tenentes legem nescierunt me,et pastores prævaricati sunt in me,et prophetæ prophetaverunt in Baal,et idola secuti sunt.

9.  Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus,et cum filiis vestris disceptabo.

10.  Transite ad insulas Cethim, et videte :et in Cedar mittite, et considerate vehementer :et videte si factum est hujuscemodi :

11.  si mutavit gens deos suos,et certe ipsi non sunt dii :populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.

12.  Obstupescite, cæli, super hoc,et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.

13.  Duo enim mala fecit populus meus :me dereliquerunt fontem aquæ vivæ,et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas,quia continere non valent aquas.

14.  Numquid servus est Israël, aut vernaculus ?quare ergo factus est in prædam ?

15.  Super eum rugierunt leones,et dederunt vocem suam :posuerunt terram ejus in solitudinem.Civitates ejus exustæ sunt,et non est qui habitet in eis.

16.  Filii quoque Mempheos et Taphnesconstupraverunt te usque ad verticem.

17.  Numquid non istud factum est tibi,quia dereliquisti Dominum Deum tuumeo tempore quo ducebat te per viam ?

18.  Et nunc quid tibi vis in via Ægypti,ut bibas aquam turbidam ?et quid tibi cum via Assyriorum,ut bibas aquam fluminis ?

19.  Arguet te malitia tua,et aversio tua increpabit te.Scito et vide quia malum et amarum estreliquisse te Dominum Deum tuum,et non esse timorem mei apud te,dicit Dominus Deus exercituum.

20.  A sæculo confregisti jugum meum :rupisti vincula mea,et dixisti : Non serviam.In omni enim colle sublimi,et sub omni ligno frondoso,tu prosternebaris meretrix.