21. Ego autem plantavi te vineam electam,omne semen verum :quomodo ergo conversa es mihi in pravum,vinea aliena ?
22. Si laveris te nitro,et multiplicaveris tibi herbam borith,maculata es in iniquitate tua coram me,dicit Dominus Deus.
23. Quomodo dicis : Non sum polluta ;post Baalim non ambulavi ?Vide vias tuas in convalle ;scito quid feceris :cursor levis explicans vias suas.
24. Onager assuetus in solitudine,in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui :nullus avertet eam :omnes qui quærunt eam non deficient :in menstruis ejus invenient eam.
25. Prohibe pedem tuum a nuditate,et guttur tuum a siti.Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam :adamavi quippe alienos,et post eos ambulabo.
26. Quomodo confunditur fur quando deprehenditur,sic confusi sunt domus Israël,ipsi et reges eorum,principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,
27. dicentes ligno : Pater meus es tu :et lapidi : Tu me genuisti.Verterunt ad me tergum et non faciem,et in tempore afflictionis suæ dicent :Surge, et libera nos.
28. Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ?surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ :secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda.