Vulgata Latina

Jeremiæ 18:9-21 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et subito loquar de gente et de regno,ut ædificem et plantem illud.

10.  Si fecerit malum in oculis meis,ut non audiat vocem meam,pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.

11.  Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens :Hæc dicit Dominus :Ecce ego fingo contra vos malum,et cogito contra vos cogitationem :revertatur unusquisque a via sua mala,et dirigite vias vestras et studia vestra.

12.  Qui dixerunt : Desperavimus :post cogitationes enim nostras ibimus,et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.

13.  Ideo hæc dicit Dominus :Interrogate gentes :Quis audivit talia horribilia,quæ fecit nimis virgo Israël ?

14.  Numquid deficiet de petra agri nix Libani ?aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes ?

15.  Quia oblitus est mei populus meus,frustra libantes,et impingentes in viis suis,in semitis sæculi,ut ambularent per eas in itinere non trito,

16.  ut fieret terra eorum in desolationem,et in sibilum sempiternum :omnis qui præterierit per eam obstupescet,et movebit caput suum.

17.  Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico :dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.

18.  Et dixerunt : Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes :non enim peribit lex a sacerdote,neque consilium a sapiente,nec sermo a propheta :venite, et percutiamus eum lingua,et non attendamus ad universos sermones ejus.

19.  Attende, Domine, ad me,et audi vocem adversariorum meorum.

20.  Numquid redditur pro bono malum,quia foderunt foveam animæ meæ ?Recordare quod steterim in conspectu tuout loquerer pro eis bonum,et averterem indignationem tuam ab eis.

21.  Propterea da filios eorum in famem,et deduc eos in manus gladii :fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ :et viri earum interficiantur morte :juvenes eorum confodiantur gladio in prælio :