Vulgata Latina

Jeremiæ 18:18-23 Vulgata Latina (VULG)

18.  Et dixerunt : Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes :non enim peribit lex a sacerdote,neque consilium a sapiente,nec sermo a propheta :venite, et percutiamus eum lingua,et non attendamus ad universos sermones ejus.

19.  Attende, Domine, ad me,et audi vocem adversariorum meorum.

20.  Numquid redditur pro bono malum,quia foderunt foveam animæ meæ ?Recordare quod steterim in conspectu tuout loquerer pro eis bonum,et averterem indignationem tuam ab eis.

21.  Propterea da filios eorum in famem,et deduc eos in manus gladii :fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ :et viri earum interficiantur morte :juvenes eorum confodiantur gladio in prælio :

22.  audiatur clamor de domibus eorum :adduces enim super eos latronem repente,quia foderunt foveam ut caperent me,et laqueos absconderunt pedibus meis.

23.  Tu autem, Domine, scis omne consilium eorumadversum me in mortem :ne propitieris iniquitati eorum,et peccatum eorum a facie tua non deleatur :fiant corruentes in conspectu tuo ;in tempore furoris tui abutere eis.