10. Si fecerit malum in oculis meis,ut non audiat vocem meam,pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
11. Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens :Hæc dicit Dominus :Ecce ego fingo contra vos malum,et cogito contra vos cogitationem :revertatur unusquisque a via sua mala,et dirigite vias vestras et studia vestra.
12. Qui dixerunt : Desperavimus :post cogitationes enim nostras ibimus,et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
13. Ideo hæc dicit Dominus :Interrogate gentes :Quis audivit talia horribilia,quæ fecit nimis virgo Israël ?
14. Numquid deficiet de petra agri nix Libani ?aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes ?
15. Quia oblitus est mei populus meus,frustra libantes,et impingentes in viis suis,in semitis sæculi,ut ambularent per eas in itinere non trito,