Vulgata Latina

Jeremiæ 15:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  Et dispergam eos ventilabro in portis terræ :interfeci et disperdidi populum meum,et tamen a viis suis non sunt reversi.

8.  Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris :induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie :misi super civitates repente terrorem.

9.  Infirmata est quæ peperit septem ;defecit anima ejus :occidit ei sol cum adhuc esset dies :confusa est, et erubuit :et residuos ejus in gladium daboin conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.

10.  Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me,virum rixæ, virum discordiæ in universa terra ?Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam :omnes maledicunt mihi.

11.  Dicit Dominus : Si non reliquiæ tuæ in bonum,si non occurri tibi in tempore afflictionis,et in tempore tribulationis adversus inimicum.

12.  Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs ?

13.  Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis,in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.

14.  Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis,quia ignis succensus est in furore meo :super vos ardebit.