Vulgata Latina

Jeremiæ 13:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  Hæc dicit Dominus :Sic putrescere faciam superbiam Juda,et superbiam Jerusalem multam :

10.  populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea,et ambulant in pravitate cordis sui,abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos :et erunt sicut lumbare istud,quod nulli usui aptum est.

11.  Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri,sic agglutinavi mihi omnem domum Israël,et omnem domum Juda, dicit Dominus,ut essent mihi in populum,et in nomen, et in laudem, et in gloriam :et non audierunt.

12.  Dices ergo ad eos sermonem istum : Hæc dicit Dominus Deus Israël :Omnis laguncula implebitur vino.Et dicent ad te : Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ?

13.  Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus,et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus,et sacerdotes, et prophetas,et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.

14.  Et dispergam eos virum a fratre suo,et patres et filios pariter, ait Dominus.Non parcam, et non concedam :neque miserebor, ut non disperdam eos.

15.  Audite, et auribus percipite :nolite elevari, quia Dominus locutus est.

16.  Date Domino Deo vestro gloriamantequam contenebrescat,et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos :exspectabitis lucem,et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.

17.  Quod si hoc non audieritis,in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ :plorans plorabit,et deducet oculus meus lacrimam,quia captus est grex Domini.

18.  Dic regi et dominatrici :Humiliamini, sedete,quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.

19.  Civitates austri clausæ sunt,et non est qui aperiat :translata est omnis Juda transmigratione perfecta.