Vulgata Latina

Jeremiæ 12:4-12 Vulgata Latina (VULG)

4.  Usquequo lugebit terra,et herba omnis regionis siccabitur,propter malitiam habitantium in ea ?Consumptum est animal, et volucre,quoniam dixerunt : Non videbit novissima nostra.

5.  Si cum peditibus currens laborasti,quomodo contendere poteris cum equis ?cum autem in terra pacis securus fueris,quid facies in superbia Jordanis ?

6.  Nam et fratres tui, et domus patris tui,etiam ipsi pugnaverunt adversum te,et clamaverunt post te plena voce :ne credas eis,cum locuti fuerint tibi bona.

7.  Reliqui domum meam ;dimisi hæreditatem meam :dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.

8.  Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva :dedit contra me vocem, ideo odivi eam.

9.  Numquid avis discolor hæreditas mea mihi ?numquid avis tincta per totum ?Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ :properate ad devorandum.

10.  Pastores multi demoliti sunt vineam meam,conculcaverunt partem meam,dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.

11.  Posuerunt eam in dissipationem,luxitque super me :desolatione desolata est omnis terra,quia nullus est qui recogitet corde.

12.  Super omnes vias deserti venerunt vastatores,quia gladius Domini devorabit :ab extremo terræ usque ad extremum ejus,non est pax universæ carni.