Vulgata Latina

Jeremiæ 11:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  Quam ob rem hæc dicit Dominus :Ecce ego inducam super eos malade quibus exire non poterunt :et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.

12.  Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem,et clamabunt ad deos quibus libant,et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.

13.  Secundum numerum enim civitatum tuarumerant dii tui, Juda :et secundum numerum viarum Jerusalem,posuisti aras confusionis,aras ad libandum Baalim.

14.  Tu ergo noli orare pro populo hoc,et ne assumas pro eis laudem et orationem,quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me,in tempore afflictionis eorum.

15.  Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ?numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas,in quibus gloriata es ?

16.  Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam,vocavit Dominus nomen tuum :ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea,et combusta sunt fruteta ejus.

17.  Et Dominus exercituum, qui plantavit te,locutus est super te malum,pro malis domus Israël, et domus Juda,quæ fecerunt sibi ad irritandum me,libantes Baalim.

18.  Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi :tunc ostendisti mihi studia eorum.