Vulgata Latina

Jeremiæ 11:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens :

2.  Audite verba pacti hujus,et loquimini ad viros Juda,et ad habitatores Jerusalem,

3.  et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus Israël :Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus

4.  quod præcepi patribus vestris,in die qua eduxi eos de terra Ægypti,de fornace ferrea, dicens :Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis,et eritis mihi in populum,et ego ero vobis in Deum :

5.  ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,daturum me eis terram fluentem lacte et melle,sicut est dies hæc.Et respondi, et dixi : Amen, Domine.