Vulgata Latina

Jacobi 4:12-17 Vulgata Latina (VULG)

12.  Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.

13.  Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :

14.  qui ignoratis quid erit in crastino.

15.  Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.

16.  Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.

17.  Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.