Vulgata Latina

Jacobi 2:2-10 Vulgata Latina (VULG)

2.  Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

3.  et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :

4.  nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?

5.  Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?

6.  vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?

7.  nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?

8.  Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :

9.  si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

10.  Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.