Vulgata Latina

Jacobi 2:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.

2.  Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

3.  et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :

4.  nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?

5.  Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?