Vulgata Latina

Isaiæ 57:12-17 Vulgata Latina (VULG)

12.  Ego annuntiabo justitiam tuam,et opera tua non proderunt tibi.

13.  Cum clamaveris, liberent te congregati tui,et omnes eos auferet ventus,tollet aura.Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram,et possidebit montem sanctum meum.

14.  Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita,auferte offendicula de via populi mei.

15.  Quia hæc dicit Excelsus,et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus :in excelso et in sancto habitans,et cum contrito et humili spiritu :ut vivificet spiritum humilium,et vivificet cor contritorum.

16.  Non enim in sempiternum litigabo,neque usque ad finem irascar,quia spiritus a facie mea egredietur,et flatus ego faciam.

17.  Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum.Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ;et abiit vagus in via cordis sui.