Vulgata Latina

Isaiæ 57:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Justus perit,et non est qui recogitet in corde suo ;et viri misericordiæ colliguntur,quia non est qui intelligat :a facie enim malitiæ collectus est justus.

2.  Veniat pax ;requiescat in cubili suoqui ambulavit in directione sua.

3.  Vos autem accedite huc,filii auguratricis,semen adulteri et fornicariæ.

4.  Super quem lusistis ?super quem dilatastis os,et ejecistis linguam ?Numquid non vos filii scelesti,semen mendax,

5.  qui consolamini in diissubter omne lignum frondosum,immolantes parvulos in torrentibus,subter eminentes petras ?

6.  In partibus torrentis pars tua ;hæc est sors tua :et ipsis effudisti libamen,obtulisti sacrificium.Numquid super his non indignabor ?

7.  Super montem excelsum et sublimemposuisti cubile tuum,et illuc ascendistiut immolares hostias.