Vulgata Latina

Isaiæ 49:9-18 Vulgata Latina (VULG)

9.  ut diceres his qui vincti sunt : Exite,et his qui in tenebris : Revelamini.Super vias pascentur,et in omnibus planis pascua eorum.

10.  Non esurient neque sitient,et non percutiet eos æstus et sol,quia miserator eorum reget eos,et ad fontes aquarum potabit eos.

11.  Et ponam omnes montes meos in viam,et semitæ meæ exaltabuntur.

12.  Ecce isti de longe venient,et ecce illi ab aquilone et mari,et isti de terra australi.

13.  Laudate, cæli, et exsulta, terra ;jubilate, montes, laudem,quia consolatus est Dominus populum suum,et pauperum suorum miserebitur.

14.  Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus,et Dominus oblitus est mei.

15.  Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,ut non misereatur filio uteri sui ?Etsi illa oblita fuerit,ego tamen non obliviscar tui.

16.  Ecce in manibus meis descripsi te ;muri tui coram oculis meis semper.

17.  Venerunt structores tui ;destruentes te et dissipantes a te exibunt.

18.  Leva in circuitu oculos tuos, et vide :omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.Vivo ego, dicit Dominus,quia omnibus his velut ornamento vestieris,et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;