Vulgata Latina

Isaiæ 49:19-24 Vulgata Latina (VULG)

19.  quia deserta tua, et solitudines tuæ,et terra ruinæ tuæ,nunc angusta erunt præ habitatoribus ;et longe fugabuntur qui absorbebant te.

20.  Adhuc dicent in auribus tuisfilii sterilitatis tuæ :Angustus est mihi locus ;fac spatium mihi ut habitem.

21.  Et dices in corde tuo :Quis genuit mihi istos ?ego sterilis et non pariens,transmigrata, et captiva ;et istos quis enutrivit ?ego destituta et sola ;et isti ubi erant ?

22.  Hæc dicit Dominus Deus :Ecce levabo ad gentes manum meam,et ad populos exaltabo signum meum :et afferent filios tuos in ulnis,et filias tuas super humeros portabunt.

23.  Et erunt reges nutritii tui,et reginæ nutrices tuæ ;vultu in terram demisso adorabunt te,et pulverem pedum tuorum lingent.Et scies quia ego Dominus,super quo non confundentur qui exspectant eum.

24.  Numquid tolletur a forti præda ?aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?