Vulgata Latina

Isaiæ 40:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  Vox dicentis : Clama.Et dixi : Quid clamabo ?Omnis caro fœnum,et omnis gloria ejus quasi flos agri.

7.  Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos,quia spiritus Domini sufflavit in eo.Vere fœnum est populus :

8.  exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ;verbum autem Domini nostri manet in æternum.

9.  Super montem excelsum ascende,tu qui evangelizas Sion ;exalta in fortitudine vocem tuam,qui evangelizas Jerusalem :exalta, noli timere.Dic civitatibus Juda :Ecce Deus vester :

10.  ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,et brachium ejus dominabitur :ecce merces ejus cum eo,et opus illius coram illo.

11.  Sicut pastor gregem suum pascet,in brachio suo congregabit agnos,et in sinu suo levabit ;fœtas ipse portabit.

12.  Quis mensus est pugillo aquas,et cælos palmo ponderavit ?quis appendit tribus digitis molem terræ,et liberavit in pondere montes,et colles in statera ?