Vulgata Latina

Isaiæ 38:9-15 Vulgata Latina (VULG)

9.  Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.

10.  Ego dixi in dimidio dierum meorum :Vadam ad portas inferi ;quæsivi residuum annorum meorum.

11.  Dixi : Non videbo Dominum Deumin terra viventium ;non aspiciam hominem ultra,et habitatorem quietis.

12.  Generatio mea ablata est, et convoluta est a me,quasi tabernaculum pastorum.Præcisa est velut a texente vita mea ;dum adhuc ordirer, succidit me :de mane usque ad vesperam finies me.

13.  Sperabam usque ad mane ;quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea :de mane usque ad vesperam finies me.

14.  Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ;meditabor ut columba.Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum.Domine, vim patior : responde pro me.

15.  Quid dicam, aut quid respondebit mihi,cum ipse fecerit ?Recogitabo tibi omnes annos meosin amaritudine animæ meæ.