Vulgata Latina

Isaiæ 37:18-23 Vulgata Latina (VULG)

18.  Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,

19.  et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.

20.  Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.

21.  Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,

22.  hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : Despexit te et subsannavit te,virgo filia Sion ;post te caput movit,filia Jerusalem.

23.  Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ?et super quem exaltasti vocem,et levasti altitudinem oculorum tuorum ?ad Sanctum Israël.