Vulgata Latina

Isaiæ 37:15-20 Vulgata Latina (VULG)

15.  et oravit Ezechias ad Dominum, dicens :

16.  Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ : tu fecisti cælum et terram.

17.  Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.

18.  Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,

19.  et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.

20.  Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.