Vulgata Latina

Isaiæ 29:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et erit vobis visio omniumsicut verba libri signati,quem cum dederint scienti litteras,dicent : Lege istum :et respondebit : Non possum, signatus est enim.

12.  Et dabitur liber nescienti litteras,diceturque ei : Lege ;et respondebit : Nescio litteras.

13.  Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo,et labiis suis glorificat me,cor autem ejus longe est a me,et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,

14.  ideo ecce ego addam ut admirationem faciampopulo huic miraculo grandi et stupendo ;peribit enim sapientia a sapientibus ejus,et intellectus prudentium ejus abscondetur.

15.  Væ qui profundi estis corde,ut a Domino abscondatis consilium ;quorum sunt in tenebris opera,et dicunt : Quis videt nos ?et quis novit nos ?

16.  Perversa est hæc vestra cogitatio ;quasi si lutum contra figulum cogitet,et dicat opus factori suo : Non fecisti me ;et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.

17.  Nonne adhuc in modico et in breviconvertetur Libanus in carmel,et carmel in saltum reputabitur ?

18.  Et audient in die illa surdi verba libri,et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.