Vulgata Latina

Isaiæ 17:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas,et erit sicut acervus lapidum in ruina.

2.  Derelictæ civitates Aroërgregibus erunt,et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

3.  Et cessabit adjutorium ab Ephraim,et regnum a Damasco ;et reliquiæ Syriæsicut gloria filiorum Israël erunt,dicit Dominus exercituum.

4.  Et erit in die illa :attenuabitur gloria Jacob,et pinguedo carnis ejus marcescet.

5.  Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,et brachium ejus spicas leget ;et erit sicut quærens spicasin valle Raphaim.

6.  Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæduarum vel trium olivarum in summitate rami,sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,dicit Dominus Deus Israël.