Vulgata Latina

Habacuc 3:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  In fremitu conculcabis terram ;in furore obstupefacies gentes.

13.  Egressus es in salutem populi tui,in salutem cum christo tuo :percussisti caput de domo impii,denudasti fundamentum ejus usque ad collum.

14.  Maledixisti sceptris ejus,capiti bellatorum ejus,venientibus ut turbo ad dispergendum me :exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.

15.  Viam fecisti in mari equis tuis,in luto aquarum multarum.

16.  Audivi, et conturbatus est venter meus ;a voce contremuerunt labia mea.Ingrediatur putredo in ossibus meis,et subter me scateat :ut requiescam in die tribulationis,ut ascendam ad populum accinctum nostrum.

17.  Ficus enim non florebit,et non erit germen in vineis ;mentietur opus olivæ,et arva non afferent cibum :abscindetur de ovili pecus,et non erit armentum in præsepibus.

18.  Ego autem in Domino gaudebo ;et exsultabo in Deo Jesu meo.

19.  Deus Dominus fortitudo mea,et ponet pedes meos quasi cervorum :et super excelsa mea deducet mevictor in psalmis canentem.