Vulgata Latina

Habacuc 1:5-16 Vulgata Latina (VULG)

5.  Aspicite in gentibus, et videte ;admiramini, et obstupescite :quia opus factum est in diebus vestris,quod nemo credet cum narrabitur.

6.  Quia ecce ego suscitabo Chaldæos,gentem amaram et velocem,ambulantem super latitudinem terræ,ut possideat tabernacula non sua.

7.  Horribilis et terribilis est :ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur.

8.  Leviores pardis equi ejus,et velociores lupis vespertinis :et diffundentur equites ejus :equites namque ejus de longe venient ;volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.

9.  Omnes ad prædam venient,facies eorum ventus urens ;et congregabit quasi arenam captivitatem.

10.  Et ipse de regibus triumphabit,et tyranni ridiculi ejus erunt ;ipse super omnem munitionem ridebit,et comportabit aggerem, et capiet eam.

11.  Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet :hæc est fortitudo ejus dei sui.

12.  Numquid non tu a principio,Domine, Deus meus, sancte meus,et non moriemur ?Domine, in judicium posuisti eum,et fortem, ut corriperes, fundasti eum.

13.  Mundi sunt oculi tui, ne videas malum,et respicere ad iniquitatem non poteris.Quare respicis super iniqua agentes,et taces devorante impio justiorem se ?

14.  Et facies homines quasi pisces maris,et quasi reptile non habens principem.

15.  Totum in hamo sublevavit,traxit illud in sagena sua,et congregavit in rete suum.Super hoc lætabitur, et exsultabit.

16.  Propterea immolabit sagenæ suæ,et sacrificabit reti suo,quia in ipsis incrassata est pars ejus,et cibus ejus electus.