Vulgata Latina

Exodus 7:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.

2.  Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.

3.  Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,

4.  et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.

5.  Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.

6.  Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt.

7.  Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.

8.  Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :

9.  Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.

10.  Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.

11.  Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter.

12.  Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.

13.  Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.

14.  Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.