Vulgata Latina

Exodus 6:17-30 Vulgata Latina (VULG)

17.  Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18.  Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19.  Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20.  Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21.  Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22.  Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23.  Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24.  Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25.  At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26.  Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27.  Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28.  in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29.  Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30.  Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?