Vulgata Latina

Exodus 4:22-31 Vulgata Latina (VULG)

22.  Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël.

23.  Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.

24.  Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.

25.  Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.

26.  Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.

27.  Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.

28.  Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.

29.  Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.

30.  Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo,

31.  et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.