Vulgata Latina

Exodus 39:40-43 Vulgata Latina (VULG)

40.  tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.

41.  Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

42.  obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.

43.  Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.