Vulgata Latina

Exodus 39:21-28 Vulgata Latina (VULG)

21.  et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :

22.  deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :

23.  et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :

24.  tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.

25.  Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :

26.  et mitras cum coronulis suis ex bysso :

27.  feminalia quoque linea, byssina :

28.  cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.