Vulgata Latina

Exodus 39:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

2.  Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

3.  opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

4.  duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

5.  et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

6.  Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :

7.  posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.

8.  Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :

9.  quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.

10.  Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.