Vulgata Latina

Exodus 38:8-22 Vulgata Latina (VULG)

8.  Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi.

9.  Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,

10.  columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.

11.  Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant.

12.  In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.

13.  Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria :

14.  e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus :

15.  et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.

16.  Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.

17.  Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.

18.  Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.

19.  Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ.

20.  Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos.

21.  Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis :

22.  quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,