Vulgata Latina

Exodus 38:12-18 Vulgata Latina (VULG)

12.  In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.

13.  Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria :

14.  e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus :

15.  et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.

16.  Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.

17.  Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.

18.  Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.