Vulgata Latina

Exodus 37:18-29 Vulgata Latina (VULG)

18.  sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :

19.  tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

20.  In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :

21.  et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.

22.  Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

23.  Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.

24.  Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

25.  Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.

26.  Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

27.  Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

28.  Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.

29.  Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.