Vulgata Latina

Exodus 37:15-19 Vulgata Latina (VULG)

15.  Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

16.  Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

17.  Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :

18.  sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :

19.  tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.