Vulgata Latina

Exodus 37:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

2.  Et fecit illi coronam auream per gyrum,

3.  conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.

4.  Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,

5.  et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.

6.  Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.

7.  Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :

8.  cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,

9.  extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

10.  Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.

11.  Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,

12.  ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.