Vulgata Latina

Exodus 35:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

2.  Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

3.  Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

4.  Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

5.  Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

6.  hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

7.  pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

8.  et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,