Vulgata Latina

Exodus 33:19-23 Vulgata Latina (VULG)

19.  Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

20.  Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

21.  Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.

22.  Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :

23.  tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.