Vulgata Latina

Exodus 30:15-30 Vulgata Latina (VULG)

15.  Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.

16.  Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.

17.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

18.  Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,

19.  lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,

20.  quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,

21.  ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.

22.  Locutusque est Dominus ad Moysen,

23.  dicens : Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,

24.  casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin :

25.  faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,

26.  et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,

27.  mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,

28.  et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.

29.  Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur.

30.  Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.